CASTALIO Sebastianus

CASTALIO Sebastianus
CASTALIO Sebastianus
Allobrox, excellenti linguarum cognitone praeditus, Basileae Graece docuit, per ann. 18. Biblia Latine interpretatus est, quod opus A. C. 1542. Genevae aggressus, nonô post annô absolvit maiori elegantiâ, quam fide: in sacris suis Dialogis, Aresdorphii editis, non usquequaque sincerus, obiit Basileae A. C. 1563. aetat. 49. Elegantiae plus satis curiosus, proterve in re seria Dei verbum Ciceronianae dictions flore vestire, insolenti temeritate molitus est, Morus Exercit. de S. Scr. Translationem eius Ethnicam appellant, Idem ibid. Magnam proculdubio ab eruditis omnibus, et piis gratiam initurus, nisi sacrosanctam rerum divinarum Maiestatem visus esset, aliquot in locis, prae nimio Latinitatis et facundiae studio violâsse, Scaevola Sanmar. El. Eius autem Biblia cum Annot. prodierunt Basil. A. C. 1551. 1554. 1573. haecque exstant inter Criticos Sacros, per Corn. Bee. Scripsit quoque in Cap. 9. ad Rom. Annot. in octav. quae Ienae editae, A. C. 1613. Prima Arminianismi semina in Dialogis suis, de quibus supra, sparsisse videtur. Epitaphio Basil. insigni a Stanislao Starzechovio, Ioh. Ostrorogio et Georgio Niemsta, Nobilibus Polonis honoratus est, quod vide apud Urstis. Epitom. Hist. Basil.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”